- ALBUTIUS (T)
- T. ALBUTIUSPhilosophus, discipulus Epicuri, cuius M. Varro meminit, dicitque, eum Satyras scripsisse Lucilianô stylô. Nam et Lucilius eum ut Graeca miscentem verba notat his verbis,Graecum te Albuti, quam Romanum atque Sabinum,Municipem Ponti, Titi, Anni, centurionum,Praeclarorum hominum, ac primorum, signiserumque,Maluisti dici Graece ergo praetor Athemps,Id quod maluisti, te, cum ad me accedi' saluto:Χαῖρε, inquam, Tite: lictores, turma omni', cohorsqueΧαῖρε, hinc hostis Muti Albutius, hinc inimicus.Vide Cicer. l. 1. de Nat. Deor. et l. 5. Tusc. et l. 1. de finibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.